ORUS

ORUS
I.
ORUS
Aegypti Rex, ante Urb. Cond. an. plus minus 830. cognomine Pharao, post Amenophin II. vel Memonem, circa A. M. 2469. regnavit Ann. 38. An Busiris, ob saevitiam, et Thebas conditas, pyramidesque substructas famosus? Euseb. in Chron. Manethoni, et ex eo Marshamo, Regum Thebanorum ordine fuit XLVI. post Amenophin II. circa quod tempus omnis Aegyptus sub unam ditionem redacta est, dum Iephtha, Ebzan, Elon, iudicant Israelem. Regnavit ann. 36. mens. 5. Eum excepit Acenchres, vel Acherres. Item Apollo sic dictus apud Aegyptios: Aegyptiis certe eundem ac Apollinem, sive Solem, fuisse docet Diodor. Sic. l. 1. et Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. Apud Orapollinem legas c. 17. ita dictum ἀπὸ τοῦ τῶ ὡρῶν κρατεῖν, quia praesit horis, sive quatuor anni temporibus. Sed Voss. contra, Horis nomen ab Horo contendit: quod proprie Sol, Metonymice vero tempus, ut Erotianus exponit: sive annus, ut Diodor. Sic. interpretatur l. 1. et Plut. Sympos. quaest. l. 5. quaest. 4. item Hesychtus. Sol vero Ω῏ρον, ab Hebr. Gap desc: Hebrew i. e. Sol, unde et Latinum coruscare. Vel potius, cum os in Ω῏ρος solum sit vocis productio erit Ω῏ρος ab lux, est enim lux mundi praecipua. At quemadmodum ab Η῞ηλιος, quô Sol denotatur, praenomen Helius venit, quod crebrum est in lapidibus antiquis: ita et Apollinare Ori nomen hominibus attributum est. Sane Orus vetus quoque nomen est Regis ac Grammatici: Atque ut ἀπὸ τοῦ Διὸς proprium est nomen Διογένης, quasi Iovigenam dixeris: sic ἀπὸ τοῦ Ω῎ρου est Ω᾿ριγένης, quasi Orgienam appelles, h. e. Ore sive Orô genitum, nomen viri in Ecclesia veteri celebris, qui Alexandriae natus ac educatus, ubi Or sive Orus pro Numine, inde sine dubio nomen accepit. Vide Gerh. Ioh. Voss. Orig. et Progr. Idololatr. l. 2. c. 10. ut et in voce Horus. An alius ab Apolline? uti probat praefatus. Marshamus Can. Chron. Sec. XVI.
II.
ORUS
Grammaticus quidam apud Eustath. in Il. λ. ubi etiam cum Aelie Dienysio, et Alexandro Cottyaensi coniungitur. Vide Etymologum, in Πάταικος, et Seldenum, de Diis Syris Synt. 2. cap. 16. Item Historicus, vel Geographus, cuius meminit Steph. in Νικίου κώμη.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Orus — Orus …   Deutsch Wikipedia

  • Orus — País …   Wikipedia Español

  • orus — orùs, ori̇̀ bdv. Tai̇̃ bùvo orùs, sàvo ver̃tę ži̇̀nantis žmogùs …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • Orus — (8. Aug.), steht bei den Boll. als griechischer Archimandrit (Abt) unter den Uebergangenen. (II. 326.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • orus — orus·si·dae; …   English syllables

  • Orus — For the Greek grammarian Orus (or Oros), see Oros of Alexandria Orus …   Wikipedia

  • Orus — 42° 46′ 59″ N 1° 30′ 29″ E / 42.7831, 1.5081 …   Wikipédia en Français

  • orus — orùs, ì adj. (4) 1. didus, iškilnus, solidus: Žmogus buvo oraus veido V.Piet. Kiekvieną rytą jis ateina į darbą orus, tvarkingai apsirengęs rš. õriai adv. S.Dauk, BŽ46: Jie oriai pasisveikino ir, netarę nė žodžio, susėdo ant stovėjusių… …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • örüş — is. Mal qara otarılan yer, geniş otlaq. Sürünü örüşə buraxmaq. – Bu zaman Nəbi örüşdə qoyun otarırdı. «Qaçaq Nəbi». Səltənət camışı örüşə ötürüb qayıdırdı. B. Bayramov …   Azərbaycan dilinin izahlı lüğəti

  • Orus Jones — Olympic medalist Orus Jones Medal record Men s Golf Bronze 1904 St. Louis team Orus W. Jones (born March 1867, dat …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”